Canis Minor (constellatio)

Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Data sideris Canis Minoris
Situs constellationis
Nomen Canis Minor
Genetivus Canis Minoris
Abbreviatio CMi
Area 183 gradus quadrati
ordo:
Ascensio recta 7 h 39 min 36 s
Declinatio 5° 54' 0"
Videri potest inter +85° ac -75°
Meridianus Kal. Martias, 21h 00
Numerus stellarum
magnitudinis < 3
2 (α et β)
Stellae magnitudinis < 5.5 13
Stella lucidissima
- Magnitudo
Procyon (α CMi)
0.40
Constellationes
finitimae

Canis Minor[1] est constellatio, in mythologia Romana alter Orionis canis reputata. Hoc sidus est una ex 88 sideribus hodiernis, parva constellatio septentrionalis hemisphaerae. Iam saeculo II aderat in indice 48 siderum creatorum a Ptolemaeo. Dicitur canem sequentem Orionem formare.

Propria

Canis minor est parva constellatio praecipue duarum stellarum: Procyonis (α Canis Minoris, magnitudinis apparentis 0.40) et Gomeisae (β Canis Minoris, 2.89). Duodecim aliae constellationis stellae, quae oculo nudo possunt videri, quartam magnitudinem non antecedunt.

Stellae

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Stellae Canis Minoris

Procyon (α Canis Minoris)

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Procyon

Procyon (α Canis Minoris), splendidissima stella constellationis, est septima stella splendidissima caeli nocturni. Proximitate valet: distat 11.40 spatia lucis annuae ab nostro Sole; est etiam tertia decima stella proxima. Procyon est subgigas flava e classe spectrali F5 IV-V, prope 7iens lucidior quam Sol. Est etiam stella binaria.

Aliae stellae

Secunda constellationis stella est Gomeisa (β Canis Minoris), cuius nomen venit ex expressione Arabica quae significat 'quod plangit'. Distat 170 spatia lucis annuae, et magnitudine apparenti 2.89 lucet; est stella caerula-candida quae in ipsa vertit.

γ Canis Minoris est binaria spectroscopica. 14 Canis Minoris est stella triplex.

U Canis Minoris est variabilis generis Mirae. Magnitudo inter 7.3 et 11.0 intra spatium 338 dierum variat.

Tabula principalis

Stella Magnitudo Magnitudo absoluta Intervallum
(sla)
Classis spectralis
Procyon (α CMi) 0,40 2.68 11 F5 IV-V
Gomeisa (β CMi) 2,89 -0.70 170 B8 Ve
γ CMi 4,33 -1.10 398 K3- III Fe-0.5
HR 3145 4,39 -0.13 261 K2 III
6 CMi 4,55 -1.63 560 K1+ III Ba0.4
ε CMi 4,99 -2.42 988 G6.5 IIb
ζ CMi 5,12 -0.43 420 B8 II
η CMi 5,22 0.06 352 F0 III
δ1 CMi 5,24 -1.67 788 F0 III
11 CMi 5,25 0.34 312 A1 Vnn
14 CMi 5,30 0.75 265 K0 III
HR 2729 5,36 -1.45 750 K2 II
1 CMi 5,37 0.43 317 A5 IV

Numeri veniunt ex datis quae satelles Hipparcos metitur Hipparchos catalogue: query form apud archive.ast.cam.ac.uk.

Nebulae

Cum haec constellatio parva sit, habet nullam rem caeli profundi magnitudine 10 inferiori. Designari possunt galaxiae NGC 2350 et NGC 2538, magnitudine superiori quam 14.

Historia

Stella Procyon sic a antiquis Graecis appellata est nam oriebatur ante Sirium, lucidissimam maioris Canis stellam, sed constellatio tempore Romanorum antiquorum solum fuit imago minoris canis venationis Orionis.

Notae

  1. Ita apud situm IAU (vide nexus externos)

Nexus externi

Constellationes nominibus Latinis digestae
Constellationes abbreviationibus digestae
Nebula gaseosa A Hydrae
And · Ant · Aps · Aqr · Aql · Ara · Ari · Aur · Boo · Cae · Cam · Cap · Car · Cas · Cen · Cep · Cet · Cha · Cir · CMa · CMi · Cnc · Col · Com · CrA · CrB · Crv · Crt · Cru · CVn · Cyg · Del · Dor · Dra · Equ · Eri · For · Gem · Gru · Her · Hor · Hya · Hyi · Ind · Lac · Leo · Lep · Lib · LMi · Lup · Lyn · Lyr · Men · Mic · Mon · Mus · Nor · Oct · Oph · Ori · Pav · Peg · Per · Phe · Pic · PsA · Psc · Pup · Pyx · Ret · Scl · Sco · Sct · Ser · Sex · Sga · Sgr · Tau · Tel · TrA · Tri · Tuc · UMa · UMi · Vel · Vir · Vol · Vul
NGC 2362 Canis Maioris
Aries Aries.svg · Taurus Taurus.svg · Gemini Gemini.svg · Cancer Cancer.svg · Leo Leo.svg · Virgo Virgo.svg · Libra Libra.svg · Scorpius Scorpio.svg · Ophiuchus · Sagittarius Sagittarius.svg · Capricornus Capricorn.svg · Aquarius Aquarius.svg · Pisces Pisces.svg


The article is a derivative under the Creative Commons Attribution-ShareAlike License. A link to the original article can be found here and attribution parties here. By using this site, you agree to the Terms of Use. Gpedia Ⓡ is a registered trademark of the Cyberajah Pty Ltd.