Chilia

Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Cilia (discretiva)

Wikidata-logo.svg Chilia
Res apud Vicidata repertae:
Chilia: insigne
Chilia: vexillum
Continens: America Australis
Territoria finitima: Argentina, Bolivia, Peruvia
Caput: Urbs Sancti Iacobi

Gubernium

Princeps: Sebastianus Piñera
Praefectus: Sebastianus Piñera
Consilium: National Congress of Chile

Populus

Numerus: 17 619 708
Sermo publicus: Lingua Hispanica
Zona horaria: UTC-3, UTC-5
Moneta: Chilean peso

Commemoratio

Hymnus nationalis: Hymnus nationalis Chiliae

Sigla

ISO CL, CHL, 152; IOC CHI
Dominium interretiale: .cl
Praefixum telephonicum: +56
Siglum autoraedarum: RCH

Chilia[1] seu Chile[2][3][4] (ita et Hispanice), plenius res publica Chile[5] est civitas in America Meridionali. Finitimae ei sunt Argentina, Bolivia, Peruvia. Chiliam centies quinquagies centena milia hominum incolunt. Caput est urbs Sanctiacobi. Socius est CSN, APEC, OEA, et ONU.

Geographia

Chilia est angustum terrae spatium inter Andes montes et Oceanum Pacificum. Plus quam quinque milia km longum est a septentrionibus ad meridiem, quapropter complura et varia climata habet quae deserta, silvas aliaque telluris genera comprehendunt.

Chiliae etiam multae insulae sunt, imprimis in australibus regionibus Aicetzenina Magellanicaque, et Insula Paschalis in Oceano Pacifico.

Chilia sibi imperium territorii in Antarctica postulat, quod inter meridianos 53 et 90 longitudinis occidentis situm est, ut in tabula infra indicatur.

Urbes

Flumina

Historia

Vide etiam: Historia Chilensis

Administratio

Regiones Chilenses
Atacamae

Ex anno 1978 Chilia in regiones divisa erat[6], quae ipsae subdivisae erant in provincias et provinciae rursum in communia[7][8]. Anno 2015 Chilia in 15 regiones[9][10], 54 provincias et 346 communia divisa est[11].

Regiones notis numeralibus Romanis designantur praeter Regionem Metropolitanam Iacobopolis, quae pro numero XIII litteris RM designatur. Initio 13 regiones erant atque numeri ex ordine a septentrionibus ad austrum assignati sunt praeterquam Regioni Metropolitanae, quae ultima erat. Anno 2007 autem regiones XIV et XV creatae sunt[9][10].

Haec sunt regiones a septentrionibus ad austrum enumeratae:

Cultura

Cultura Chilensis originem remotam habet in culturis indigenarum et Hispanicorum coloniae temporis.

Indigenae

  • Incae, notissimi inter indigenis Americanis, qui partem territorii in regione septentrionali Chiliae hodiernae obtinebant.
Lautaro, dux Mapucheum
  • Mapuches (id est Gentes Terrae), natio agricolarum et figulorum et militum fortium, appellati "Aucae" (id est Hostes) ab Incis Peruviae et Araucani ab Hispanis. Habitabant a fluvio Tzuapa usque ad dimidiam partem septentrionalem Magnae Insulae Tzilvis (Chiloé). Lingua Mapuchium est "Mapudungún".
  • Rapanui, incolae Polynesiae Insulae Paschalis (Isla de Pascua), qui moai monumenta fecerunt.

Litterae

Notissimi in litteris Chilensibus sunt:

Ludi

Ludi dilectissimi in Chilia pediludium et popularis ludus Hispanici nominis rodeo (Latine fortasse "circumequitatus").[12] Teniludium autem bonos cultores Chilenses habet, ut Marcellus Ríos, qui optimus fuit mundi anno 1998 et Ferdinandus González.

Oeconomia

Chilia magnam varietatem crudarum materiarum generat. Inter maximas est mundi procuratrices aeris et salmonis. Etiam poma et vinum in alias civitates exportat, quae sunt fontes principales pecuniarum civitatis.

Maturitas oeconomica Chiliae est inter optimas Americae Latinae[13]. Cuius signum est, quod pars gentis quae interreti et cellularibus telephonis utitur inter maximas illius regionis est[14].

Chilenses Noti

Sequitur nomina Chilensium notorum.

Heroes et Sancti

Cultores

Praesides et Duces

Vide etiam: Index Praesidum Chilenses.

Notae

  1. Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 81: Chilia, ae, f. — Nomen ab autochthonibus, quos «Indos» appellant, est deductum, sed de vera interpretatione non consentiunt philologi. Chilienses, ium; Chiliensis, e.
  2. Cf. "Archidioecesis Sancti Iacobi in Chile" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  3. "... regni Chiles ...": vide "Insula Johannis Ferdinandi" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  4. Rudimenta geographica & heraldica – Anfangsgründe der Erdbeschreibung und Heraldik, in lateinischer und deutscher Sprache, zum Gebrauche der Schulen. Neue, vermehrte, und mit Kupfern verbesserte Auflage. Augsburg, 1794, p. 272
  5. "Respublica Chile" (p. 172 apud Google Books)
  6. Ministerium Rerum Domesticarum Chilensis (10 Octobris 1978). «Decreto ley 2339 de 1978» (HTML).
  7. Ministerium Rerum Domesticarum Chilensis (26 Octobris 1979). «Decreto ley 2867 de 1979» (HTML).
  8. Ministerium Rerum Domesticarum Chilensis (26 Octobris 1979). «Decreto ley 2868 de 1979» (HTML).
  9. 9.0 9.1 Ministerium Rerum Domesticarum Chilensis. (5 Aprilis 2007). «Ley 20174 de 2007» (HTML).
  10. 10.0 10.1 Ministerium Rerum Domesticarum Chilensis. (11 Aprilis 2007). «Ley 20175 de 2007» (HTML).
  11. Institutum Nationale Rerum Statisticarum Chilense (18 Martii 2008). «División político-administrativa y censal, 2007» (PDF): p. 12. ISBN 978-956-7952-68-7.
  12. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  13. The Economist
  14. [1]

Nexus interni

Chilia : politica


The article is a derivative under the Creative Commons Attribution-ShareAlike License. A link to the original article can be found here and attribution parties here. By using this site, you agree to the Terms of Use. Gpedia Ⓡ is a registered trademark of the Cyberajah Pty Ltd.