Declinatio (astronomia)

(Redirectum de Declinatio (Astronomia))
Jump to navigation Jump to search

Declinatio in astronomia altera coordinata in globo caelesti (imaginato) est, altera ascensio recta vocatur. Declinatio respondet ad orbes latitudinis geographicos. Inde declinatio spatium angulare rei caelestis ab linea aequinoctiali caelesti significat. Valores positivi locum ad septentrionales spectantem indicant, valores negativi ad meridiem spectantem. Declinatio symbolo δ scribi solet et secundam partem in pari (α;δ) descriptionis loci caelesti tenet. Ita declinatio arte cum altitudine astronomico coniuncta est, sed contra non a spectandi loco nec tempore dependet. Si in polo septentrionali telluris stans rem caelestem spectas, declinatio atque altitudo illius rei eadem est.

Nexus interni

stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!


The article is a derivative under the Creative Commons Attribution-ShareAlike License. A link to the original article can be found here and attribution parties here. By using this site, you agree to the Terms of Use. Gpedia Ⓡ is a registered trademark of the Cyberajah Pty Ltd.