Evolutio

Jump to navigation Jump to search
Pagina prima libri Caroli Darwin, De Origine Specierum (anno 1859).
Anno 1842 Carolus Darwin primam adumbrationem libri On the Origin of Species facturi scripsit.[1]

Evolutio sensu latissimo dicitur quaeque variatio lenis in tempore. Sensus vocabuli etiam progressio et incrementum est. In biologia autem evolutio praecipue dicitur lenis specierum mutatio, quae per aetates accidit.

Secundum rationem Caroli Darwin anno 1859 propositam hae mutationes fiunt quia:

Variatio genetica

Experimenta monstrant gena per tempus mutari, ob radiationem, vira, transposona, chemicas mutagenicas, et varia errata, quae, dum ADN replicatur, in meiosi accidunt. Hae mutationes effciunt, ut singula animantia cognata inter se de eo, quod ad vitam feliciorem adduceat, discrepent.

Selectio naturalis

Selectio naturalis dicitur mechanismus, quomodo circumiectum naturale res animantes ad vitam aptiores citat. Res aptiores vivunt et novas progenies habent, quamquam res minus aptae excidunt carentque progeniebus. Ita circumiectum naturale rerum animantium numerum auget aptiora adiuncta genetica habentium, et numerum eorum diminuit, qui minus apta adiuncta habent.

Nexus interni

Notae

  1. Darwin 1909:53.

Bibliographia

Legenda introductoria
Historia cogitationis evolutionariae
Legenda promota
  • Barton, N. H., D. E. G. Briggs, J. A. Eisen, D. B. Goldstein, et N. H. Patel. 2007. Evolution. Cold Spring Harbor Laboratory Press. ISBN 0-87969-684-2.
  • Coyne, J. A., et H. A. Orr. 2004. Speciation. Sunderland: Sinauer Associates. ISBN 0-87893-089-2.
  • Futuyma, D. J. 2005. Evolution. Sunderland: Sinauer Associates. ISBN 0-87893-187-2.
  • Gould, Stephen J. 2002. The Structure of Evolutionary Theory. Cantabrigiae: Belknap Press (Harvard University Press). ISBN 0-674-00613-5.
  • Maynard Smith, J., et E. Szathmáry. 1997. The Major Transitions in Evolution. Oxfordshire: Oxford University Press. ISBN 0-19-850294-X.
  • Mayr, Ernst. 2001. What Evolution Is. Novi Eboraci: Basic Books. ISBN 0-465-04426-3.
  • Olson, Wendy, et Brian Keith Hall. 2003. Keywords and concepts in evolutionary developmental biology. Cantabrigiae: Harvard University Press. ISBN 0-674-02240-8.
  • Florentius Facchini, Evoluzione. Cinque questioni nel dibattito attuale, Jaka Book, Milano, 2012, ISBN 9788816411555.


The article is a derivative under the Creative Commons Attribution-ShareAlike License. A link to the original article can be found here and attribution parties here. By using this site, you agree to the Terms of Use. Gpedia Ⓡ is a registered trademark of the Cyberajah Pty Ltd.