Fides est confidentia vel fiducia hominis , rei, deitatis , vel doctrinis religionis vel opinionis . Vocabulum fides saepe pro 'spe', 'fiducia', vel 'opinio' est. Fides religiosa saepe comprobationem et acceptationem postulationum de proprietate deitatis, naturae , vel rerum universitatis poscit. Cum nonnulli fidem contra rationalitatem esse arguerunt, suasores fidei arguunt proprium fidei regnum ad quaestiones spectare quae per indicia respondi non possunt.
Fideismus
Fideismus synonymum fidei religiosae non est, sed singulare propositum philosophicum describit, quod ad coniunctionem in propria fidei facultate veritatum inventarum, contra rationem, spectat, adfirmans fidem necesse esse nonnullas veritates philosophicas religiosasque probare, et in dubium vocansfacultatem rationis ad inveniendam veritatem. Vocabulum notioque fideismi a medio ad finem saeculi undevicensimi per cogitationem Catholicam ortae sunt, in motu Traditionalismo appellato; magisterium autem Ecclesiae Catholicae Romanae fideismum iterum atque iterum damnavit.[1]
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Baba, Meher . 1967 . Sermones. Franciscopoli: Sufism Reoriented.
Harris, Sam . 2004 . The End of Faith: Religion, Terror, and the Future of Reason. Novi Eboraci: W. W. Norton. ISBN 0-393-03515-8 .
Marbaniang, Domenic, Explorations of Faith . 2009.
Palmquist, Stephen. 1984 . Faith as Kant's Key to the Justification of Transcendental Reflection. The Heythrop Journal 25, no. 4 (October 1984): 442–55. Retractatus ut capitulum 5 in Stephen Palmquist, Kant's System of Perspectives (Lanhamiae Terrae Mariae: University Press of America, 1993).
Parks, D. Mark. 2003 . "Faith/Faithfulness." In Holman Illustrated Bible Dictionary, ed. Chad Brand, Charles Draper, et Archie England. Nashville: Holman Publishers.
"Poesia et Spiritualitas," cecyl.over-blog.com
Swami Tripurari , "De Fide et Ratione," harmonist.us (On Faith and Reason)
Classicae de fidei natura cogitationes
Buber, Martin . Ego et Tu (Anglice: I and Thou - Buber anglice scripsit).
Tillich, Paul . Rationes Fidei (Anglice: The Dynamics of Faith ).
Opinio fidei Reformationis
Nexus externi