Genava

(Redirectum de Genava (urbs))
Jump to navigation Jump to search
Genève (Francogallice); Genf (Germanice)
Vexillum Genavense
Canto Genavae
Districtus Genève
Numerus cursualis 1200
Incolae 187'697 (2009)
Area (ha) 1586
Altitudo (m) 373
Nomen incolarum Genavenses
Genavae collocatio
Iactus aquae apud portum Genavae in Lacu Lemano
Navis vaporaria Genava apud litorem urbis Genavae circa annum 1925.
Urbs et lacus anno 1816 descripti.

Genava[1] vel Geneva[2][3] (Francogallice Genève, Italiane Ginevra, Anglice Geneva, Theodisce Genf) est urbs in Helvetia et caput reipublicae et Helvetici cantonis eiusdem nominis.

Insigne

Signo heraldico urbis Genavae aquila coronata media clavisque videntur. Sententia sub stemmate Genavensi scribitur: "Post tenebras lux".

Geographia

Situs

Urbs Genava apud flumen Rhodanum exeuntem Lacu Lemano inter montes Iuram et Alpes sita est 375 metra super maris aequorem. In urbe flumen Arva a regione Sabaudiae Francicae oriens Rhodanum influit. Prope urbem mons Salevius 1380 metrorum eminet.

Structura Urbis

Historia

Aetas antiqua

Circa annum 500 a.C.n. regio Genavensis ab Allobrogibus habitata fuit unde vicus Romanorum nomine Augusta Allobrogum vocata fuit.

Gaius Iulius Caesar in libro Belli Gallici (Liber I, VI et VII) de urbe Genava scripsit:

Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio consulibus.

Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit. Provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una), pontem, qui erat ad Genavam, iubet rescindi.

Vide etiam: Monumenta Romana Genavae.

Aevum Medium

Annis circa 400 ad 1536 in urbe sedes episcopi fuit. Apud ecclesiam cathedralem Genavae rudera archaeologica palatii episcopalis et ecclesiarum ab antiquo aetate reperta sunt.

Anno 563 inundatio Megacymae Taureduni vicos ad lacum et urbem Genavam devastavit.

Ineunte Medio Aevo Genava caput regni Burgundiae fuit. Die 1 Augusti 1034 rex Romanorum Conradus II in ecclesia Genavensi adventum Burgundiae in Sacrum Imperium Romanum solemniter confirmavit.

Novum Aevum

Ab anno 1526 Genava confoederatione cum urbibus Berna et Friburgo coniuncta fuit. Anno 1536 urbs se ad fidem reformatam convertit et sedes episcopalis apud Annecium (Francice "Annecy") translata est. Die 7 Augusti ipsius anni Genava foedus cum Berna contra ducem Sabaudiae fecit a quo Genava a saeculo XV iam minata erat.

Genavae ab anno 1541 usque ad mortem clarus Ecclesiae emendator Ioannes Calvinus vixit et urbem duxit.

Anno 1602 Sabaudici iterum urbem obsiderunt et moenia scalis ascendere coeperunt, sed die 11 Decembris profligati sunt. Adhuc hodie propter cladem Sabaudicorum festae Francice vocatae Bataille de l'Escalade celebrantur.

Anno 1815 Genava pagus Helvetiae facta est.

Scientia

Magnum particularum accelerator, quod est pars institutionis Europaenae CERN vocatae, Genavae ab anno 1954 situm est. Experimenta multa physicae quotannis ibi accurate fiunt, quibus comprehensionem physicae particularum minimarum legum valde augent. Genavae in aedibus CERN interrete inventum est. Quotannis, 25000 homines ex Europa videre veniunt.[5]

Vide etiam: Schola Genevensis (Universitas Genavae).

Res oeconomicae

Genava est urbs commerciis, industria, societatibus editoriis atque multis argentariis affluens.

Genavae Rostra Genavae (Francice La Tribune de Genève) clarum diarium Helveticum editum est.

Commeatus

Opera publica

Inter Opera publica Genavae Commeatus publicus Genavensis numeratur.

Aeronavigatio

Viae

Ferriviae

Navigatio

Navigationem Lacus Lemani ab portu Genavae gerit Societas generalis navigationis Lacus Lemani (CGN).

Sedes syndicatuum internationalium

Confoederatio Nationum

Annis 1919 ad 1946 Genavae Confoederationis Nationum sedis fuit.

Nationes Unitae

Post formationem Nationum Unitarum nonnullae institutiones eorum sedes urbe Genevae condiderunt, exempli gratia:

Conventus

Institutiones variae

Geneva sedes multorum syndicatuum mundanorum sunt, exempli gratia:

Institutiones urbis

Musea

Scholae

Clari cives

Pinacotheca

Nexus interni

Notae

  1. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. "Genava" antepaenultimo acuitur, et nomini adiectivo "Genavensis".
  2. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  3. Siglum acronymum: GE.
  4. Nomen latinum anno 1442 attestatum est. Lexicon Historicum Helvetiae, nr. 3309.
  5. http://outreach.web.cern.ch/outreach/

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Genavam spectant.

Bibliographia

  • Philippus Broillet, Isabella Brunier (et al.) : Les monuments d’art et d’histoire du Canton de Genève. La Genève sur l’eau (Basel 1997), ISBN 3-909164-61-7.
  • Philippus Broillet, Isabella Brunier (et al.): Les monuments d’art et d’histoire du Canton de Genève. Genève, Saint Gervais: du Bourg au Quartier (Chêne–Bourg 2001), ISBN 3-906131-01-7.
  • Matthaeus de La Corbière, Isabella Brunier (et al.): Les monuments d’art et d’histoire du Canton de Genève. Genève, Ville forte (Hinterkappelen 2010), ISBN 978-3-906131-92-4.
  • Carolus Bonnet: Les premiers monuments chrétiens de Genève (Bern 1994), ISBN 978-3-85782-195-0.
  • C. Fontaine-Borgel: Histoire des communes genevoises de Vandoeuvres, Collonge-Bellevue, Cologny et des Eaux-Vives, 1890.
  • Ludovicus Blondel: Les Faubourgs de Genève au XVe siècle, 1919.
  • J.-P. Ferrier: La commune des E. de sa création à la fusion, 1931.
  • Charles Borel: Die Schweiz und die Binnenschiffahrt (Genf 1941).
  • Charlotte Kunz: Die Raddampfer des Lac Léman. (Bern 1982), ISBN 3-85782-316-X.
Regiones Genavae


The article is a derivative under the Creative Commons Attribution-ShareAlike License. A link to the original article can be found here and attribution parties here. By using this site, you agree to the Terms of Use. Gpedia Ⓡ is a registered trademark of the Cyberajah Pty Ltd.