Physiologia

Jump to navigation Jump to search
Ioannes Fernelius primo verbum physiologiae usus est.

Physiologia (Graece φυσιολογία, 'studium naturae') est scientia naturalis quae corporis munera investigat in animantibus, i.e. animalibus (Homine sapienti incluso) et plantis. Physiologia, saepe cum anatomia docta, est pars necessaria curriculi studiorum medicorum.

Claudius Bernard nobilis physiologicus saeculi undevicesimi.

Historia

Physiologia ex anatomia emanavit. Physiologia verbum primo de francogallico Ioanne Fernelio in opere suo de naturali parte medicinae (anno 1542) procusum est[1]. In saeculo undevicesimo plures, ut Claudius Bernard, hanc scientiam repraesentaverunt. Ab anno 1901 quotannis praemium Nobelianum physiologiae et medicinae tribuitur.

Periodici

Periodici maximi momenti de physiologia, secundum computationem SCImago Journal Rank (ordinis periodicorum "SCImaginis") anno 2013 factam, sunt sequentes:[2]

  1. Physiological Reviews
  2. Annual Review of Plant Biology
  3. Cell Metabolism
  4. Annual Review of Physiology
  5. Circulation Research

Notae

The article is a derivative under the Creative Commons Attribution-ShareAlike License. A link to the original article can be found here and attribution parties here. By using this site, you agree to the Terms of Use. Gpedia Ⓡ is a registered trademark of the Cyberajah Pty Ltd.