Religio

Jump to navigation Jump to search
Varia symbola religiosa.

Religio[1] (-onis, f.) sive res divinae[1] (-rum, f.pl.) est ordinata systematum opinionum, systematum culturae, cosmotheoriarumque congeries, quae humanitatem cum rebus sacris et aliquando moralitate coniungit.[note 1] Multis religionibus sunt mythologia, symbola, usus antiqui, et historiae sacrae quae significationem vitae dant vel originem mundi, originem vitae vel universi explicant. Ex notionibus cosmi et naturae humanae, religiones moralitatem, ethicas, leges religiosas, et modos vivendi antepositos deducere solent. Secundum nonnullas aestimationes, exstant in mundo hodierno circa 4200 religionum.[2]

Theologia est scientia quae deos investigat. Religio autem ipsa modum scientiae non sequitur, et a scientia permaxime distincta est, quod nos requirit conclusiones comprobare quae in experimentis verificari non possunt. Qui deos non exsistere putent, et religionis fidem negent athei appellantur.

Etymologia

In lingua Latina classica, vocabulum religio pro legibus, terminationibus, rebusque interdictis stat.[3]

Religiones hodiernae

Religiones antiquae

Nexus interni

Notae

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  2. Kenneth Shouler, The Everything World's Religions Book: Explore the Beliefs, Traditions and Cultures of Ancient and Modern Religions (2010), p. 1.
  3. Karin Westin Tikkanen, Historiska Media, Latinska ord, editio prima (2012, ISBN 978-91-86297-89-3).
Adnotationes
  1. Cum definitio religionis est difficilis, normativum religionis exemplar, saepe in cursibus academicis adhibitum, a Clifford Geertz proposita est, qui in libro Religion as a Cultural System (1973) eam tantum systema culturae (Anglice "cultural system") appellavit. Contra hanc notionem, Talal Asad in libro The Construction of Religion as an Anthropological Category (1982) religionem solum categoriam anthropologiam ('an anthropological category') appellavit.

Bibliographia

  • Jacques Cauvin, Naissance des divinités, naissance de l'agriculture: la révolution des symboles au Néolithique. 2a ed. Lutetiae: CNRS Éditions, 1997

Nexus externi

Wiktionary-ico-de.png Vide Religio in Victionario.



The article is a derivative under the Creative Commons Attribution-ShareAlike License. A link to the original article can be found here and attribution parties here. By using this site, you agree to the Terms of Use. Gpedia Ⓡ is a registered trademark of the Cyberajah Pty Ltd.