Carduelinae


Subphylum : Vertebrata 
Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Subordo : Passeri 
Superfamilia : Passerida 
Familia : Fringillidae 
Subfamilia : Carduelinae 
Vigors, 1825
   
Subdivisiones: Genera
49; vide commentarium.

Carduelinae sunt una ex tribus subfamiliis avium familiae Fringillidarum; quarum aliae sunt Fringillinae et Euphoniinae. Nunc in hanc subfamiliam digeruntur Carduelinae Havaianae.[1]

Carduelinae seminibus paene semper vescuntur, et plurimorum passerorum dissimiles, partum plerumque seminibus vomitis alunt.[2] Praeterea parvis calvariae singulis ab aliis fringillidis differunt.[2] Facillime semina aperiunt caulesque tenent, aliarum avium granivorarum sicut passeridarum et emberizidarum dissimiles, quae plerumque seminibus quae deciderunt vescuntur.[3] Nonnullae huius subfamiliae species, sicut aves generis Loxiae, paene solum seminibus unius plantarum generis vescuntur, sicut conis coniferorum.[2] Greges carduelinae per annum pascuntur, terras non defendentes, ac mares pro suis feminis, non terra vel nido, propugnant.[4]

Nomen subfamiliae a Nicolao Aylward Vigors, zoologo Hibernico, anno 1825 institutum est.[5][6] Vocabulum Carduelinae a cardueli, quod invicem a carduo deducitur, ad binomen Carduelem carduelem attingens, ad unam ex subfamiliae speciebus.[7]

Genera et species

Familiae sunt 184 species in 49 genera digestae. Ex quibus speciebus, quindecim nunc exstinctae sunt: Carpodacus ferreorostris et quattuordecim species Havaianae, commode in tribum vel gregem Drepanidorum digestae.[8]

Subfamilia Carduelinae

  • Mycerobas – 4 species Asianae
  • Hesperiphona – duae species Americanae, Coccothraustes vespertinus et Coccothraustes abeillei
  • Coccothraustes – 1 species, Coccothraustes coccothraustes
  • Eophona – 2 species orientales, Eophona migratoria et Eophona personata
  • Pinicola – 1 species, Pinicola enucleator
  • Pyrrhula – 7 species
  • Rhodopechys – 2 species, Rhodopechys sanguineus et Rhodopechys alienus
  • Bucanetes – 2 species, Bucanetes githagineus et Bucanetes mongolicus
  • Agraphospiza – 1 species, Agraphospiza rubescens
  • Callacanthis – 1 species, Callacanthis burtoni
  • Pyrrhoplectes – 1 species, Pyrrhoplectes epauletta
  • Procarduelis – 1 species, Procarduelis nipalensis
  • Leucosticte – 6 species
  • Carpodacus – 26 species Palaearcticae
  • Drepanidini, tribus vel grex avium Havaianarum, olim Drepanididarum, familiae distinctae
    • Melamprosops – 1 species, Melamprosops phaeosoma, anno 2020 exstincta declarata
    • Paroreomyza – 3 species, Paroreomyza maculata, Paroreomyza montana, et Paroreomyza flammea exstincta
    • Oreomystis – 1 species, Oreomystis bairdi
    • Telespiza – 2 species, Telespiza cantans et Telespiza ultima
    • Loxioides – 1 species, Loxioides bailleui
    • Rhodacanthis – 2 species exstinctae, Rhodacanthis flaviceps et Rhodacanthis palmeri
    • Chloridops – 1 species exstincta, Chloridops kona
    • Psittirostra – 1 species exstincta, Psittirostra psittacea
    • Dysmorodrepanis – 1 species exstincta, Dysmorodrepanis munroi
    • Drepanis – 2 species exstinctae, Drepanis pacifica et Drepanis funerea, et Drepanis coccinea exstans
    • Ciridops – 1 species exstincta, Ciridops anna
    • Palmeria – 1 species, Palmeria dolei
    • Himatione – 2 species, Himatione sanguinea et Himatione fraithii exstincta
    • Viridonia – 1 species exstincta, Viridonia sagittirostris
    • Akialoa – 6 species exstinctae
    • Hemignathus – 5 species, quarum una exstans est
    • Pseudonestor – 1 species, Pseudonestor xanthophrys
    • Magumma – 1 species, Magumma parva
    • Loxops – 5 species, quarum una exstans est
    • Chlorodrepanis – 3 species, Chlorodrepanis virens, Chlorodrepanis flava, et Chlorodrepanis stejnegeri
  • Haemorhous – 3 species Americae Septentrionalis
  • Chloris – 5 species
  • Rhodospiza – 1 species, Rhodospiza obsoleta
  • Rhynchostruthus – 3 species
  • Linurgus – 1 species, Linurgus olivaceus
  • Crithagra – 37 species Africae et Paeninsulae Arabicae
  • Linaria – 4 species, inter quas Linaria flavirostris
  • Acanthis – 2 species
  • Loxia – 6 species
  • Chrysocorythus – 1 species, Chrysocorythus estherae
  • Carduelis – 3 species, inter quas Carduelis carduelis
  • Serinus – 8 species, inter quas Serinus serinus
  • Spinus – 20 species, inter quas Spinus tristis Americae Septentrionalis et Spinus spinus Eurasiae

Notae

  1. Groth, 2001: 552–53.
  2. 2.0 2.1 2.2 Newton 1973: 31.
  3. Groth 2001: 557.
  4. Groth 2001: 558.
  5. Bock, Walter J. (1994). History and nomenclature of avian family-group names. Bulletin of the American Museum of Natural History Issue 222. p. 264 
  6. Vigors, Nicholas Aylward (1825). "Sketches in ornithology". Zoological Journal 2 (7): 398 .
  7. Jobling, James A. (2010). The Helm Dictionary of Scientific Bird Names. Londinii: Christopher Helm. p. 91. ISBN 978-1-4081-2501-4 
  8. Gill, Frank; Donsker, David, eds. "Finches, euphonias". World Bird List Version 5.3. International Ornithologists' Union .

Bibliographia

Nexus externi

Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Fossilworks