Eden

Urbes Sumericae

Eden (Sumerice Edin; Accadice Seru) apud Sumerianos fuit planities seu terrestris seu sub terra iacens. Eden enim sicut regionem inferorum rexit deus Lugal-edinna. Regio terrestris An-Edina seu "planities superior" iuxta urbes Orchoam, Larsa, Umma, Badtibira et Zaba-lam reperta est. Pagus Gu-Edina intra urbes duas Sumericas Lagaš et Umma saeculo XXIV a.C.n. controversus est.

In hac regione (si "Eden", Hebraicum עדן, e lingua Sumerica mutuatum esse accipimus) in mythologia Iudaica Iehova paradisum seu hortum creaverit; ibi hominem primum miserit mulieremque primam coniugem eius introduxerit.

Nexus externi

Bibliographia

  • W. F. Albright, "The Location of the Garden of Eden" in American Journal of Semitic Languages and Literatures vol. 39 (1922) pp. 15-31
  • Dietz-Otto Edzard et alii in Reallexikon der Assyriologie und vorderasiatischen Archäologie pars 7 (Berolini: de Gruyter, 1990. ISBN 3-11-010437-7) p. 137
  • A. R. Millard, "The Etymology of Eden" in Vetus Testamentum vol. 34 (1984) pp. 103-106