Kristi Noem


Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Kristi Lynn Arnold
Kristi Noem (Watertown in oppido nomine Kristi Lynn Arnold die 30 Novembris 1971 nata) est politica Americana quae ex anno 2019 est tricensima tertia gubernator Dacotae Meridianae
Filia agricolarum, in comitatu Hamlin educata, ipsa post patris malo casu mortem fundum gerebat, eruditione sua dilata. Sodalis factionis Republicanae, legata fuit camerae repraesentantium Dacotae Meridianae a die 9 Ianuarii 2007, deinde camerae repraesentatium foederali a die 3 Ianuarii 2011 usque in eodem die anni 2019. Eisdem annis, studiis persecutis, baccalaureata est apud universitatem civicam Dacotae Meridianae. Die 5 Ianuarii 2019 officium gubernatricis Dacotae Meridianae rite suscepit, Dionysii Daugaard successor.
Bibliographia
- "U.S. House: State Rep. Kristi Noem to face Herseth Sandlin in historic clash" in Argus Leader (9 Iunii 2010)
- Dylan Scott, "Kristi Noem elected first woman governor of South Dakota" (7 Novembris 2018) apud Vox
Nexus externi

| Vicimedia Communia plura habent quae ad Kristi Noem spectant. |
| Lexica biographica: • • Congressus Civitatum Foederatarum |
- "About Kristi" apud regimen Dacotae Meridianae
|
Arthurus Mellette • Carolus Sheldon • Andreas Lee • Carolus Herreid • Samuel Elrod • Coe Crawford • Robertus Vessey • Franciscus Byrne • Petrus Norbeck • Gulielmus McMaster • Carolus Gunderson • Gulielmus Ioannes Bulow • Warren Green • Thomas Berry • Leslie Jensen • Harlan Ioannes Bushfield • Merrill Sharpe • Georgius Theodorus Mickelson • Sigurdus Anderson • Iosephus Foss • Radulphus Herseth • Archibaldus Gubbrud • Nils Boe • Franciscus Farrar • Ricardus Kneip • Harvey Wollman • Gulielmus Ioannes Janklow • Georgius Mickelson • Gualterus Dale Miller • Gulielmus Ioannes Janklow • Michael Rounds • Dionysius Daugaard • Kristi Noem Opus geopoliticum • Porta Civitatum Foederatarum • Gubernatores civitatum in Civitatibus Foederatis • Index Gubernatorum Dacotae Meridionalis Capsae cognatae: Gubernatores territorii Dacotae 1861–1889 | |